Du er her: Forside Tekstbase Johs. Oldendorph: Selvbiografi (1563-66) Johs. Oldendorph: Selvbiografi (1563-66), Side: 8 (22 i forlægget)

Tekstbase - kontekst

Du er på side 8 af 63 sider (Side 22 i forlægget)

Johs. Oldendorph: Selvbiografi (1563-66)LATIN
Document Buttons

animam suam, ut corpus requiescat ad futuram resurrectionem æternæ vitæ ac gloriæ. Amen.

Sepultum est autem corpus ejus honorifice in templo Haderslebensi canonicorum. Mansit itaque pater meus viduus usque ad diem sui exitus, h.e. ad annum 1546, i.e. 20 annis.

Sequitur DESCRIPTIO QUALISCUMQUE CONJUGII TAM FRATRUM QUAM SORORUM ET QUOT INDE ORIUNDI LIBERI.

Anno 1538. dominica ante Sancti Andreæ, h. e. 28. Novembris, factæ sunt nuptiæ sororis meæ Marinæ cum Olao Jenssen, qui natus Flensburgi duxit primam uxorem Haderslebii, nempe sororem Henrici Mechelborch consulis, ex qua multam sobolem produxit. Hac demortua proca tus est de sorore mea. Pater meus persuasus a sua ratione propter divitias dedit filiam impio viro, qui hodie etiam ἄθεος manet.

Hæc soror mea peperit ei primogenitum, qui Olaus nominatus est atque ex gratia Dei adhuc superstes, A.D. 1540. octiduo ante Johannem Baptistam, h.e. circa 15. Junii.

Deinde peperit filiam anno 1541. circa Michaelis, quæ ad nomen matris nostræ Ilsebe denominata est atque hodie superstes est.

Peperit etiam plures liberos, videlicet quatuor, quorum duo abortini fuerunt, quorum alter infans forte foemella obiit in utero cum matre.

Anno Domini 1546. 25. Septembris mortua hæc soror mea pie in Christo Jesu, me Vitæbergæ versante. Dicitur cum summis doloribus una cum prole extincta esse in partu.

Anno 15.. factæ sunt nuptiæ sororis meæ Ingeborch in oppido Fioniæ Middelfardt cum honesto juvene Marco Peterssen, qui ex nobili stirpe tam paterna quam materna natus est. Pater enim ejusdem de sobole Schouebull prognatus est, nomine Peter Fynbo, ibidem consul istius reipublicæ. Mater ejus Anna de familia Jerikssen oriunda est.